Znaleziono 4195 Wyniki dla: Ejus
et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit præputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener ejus dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem (Liber I Samuelis 18, 27)
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis (Liber I Samuelis 18, 30)
locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde (Liber I Samuelis 19, 4)
motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus (Liber I Samuelis 19, 8)
tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis (Liber I Samuelis 19, 13)
cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput ejus (Liber I Samuelis 19, 16)
si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimæ sollemnes ibi sunt universis contribulibus ejus (Liber I Samuelis 20, 6)
si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia ejus (Liber I Samuelis 20, 7)
erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen ejus Dœc Idumeus potentissimus pastorum Saul (Liber I Samuelis 21, 7)
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portæ defluebantque salivæ ejus in barbam (Liber I Samuelis 21, 13)
abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres ejus et omnis domus patris ejus descenderunt ad eum illuc (Liber I Samuelis 22, 1)
et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)