Znaleziono 4195 Wyniki dla: Ejus
descenditque et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus (Liber Iudicum 14, 7)
descendit itaque pater ejus ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim juvenes facere consuerant (Liber Iudicum 14, 10)
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis (Liber Iudicum 14, 20)
post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)
dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus (Liber Iudicum 15, 6)
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus (Liber Iudicum 16, 9)
cumque molesta ei esset et per multos dies jugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima ejus et ad mortem usque lassata est (Liber Iudicum 16, 16)
at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines ejus et cœpit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit (Liber Iudicum 16, 19)
quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos ejus et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt (Liber Iudicum 16, 21)
jamque capilli ejus renasci cœperant (Liber Iudicum 16, 22)
descendentes autem fratres ejus et universa cognatio tulerunt corpus ejus et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue judicavitque Israël viginti annis (Liber Iudicum 16, 31)
fuit quoque alter adulescens de Bethleem Juda et cognatione ejus eratque ipse Levites et habitabat ibi (Liber Iudicum 17, 7)