Znaleziono 4195 Wyniki dla: Ejus
atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Ægypti eruntque termini ejus mare Magnum hic erit finis meridianæ plagæ (Liber Iosue 15, 4)
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quæ est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quæ vocantur fons Solis et erunt exitus ejus ad fontem Rogel (Liber Iosue 15, 7)
ab Accaron usque ad mare omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus (Liber Iosue 15, 46)
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Ægypti mare Magnum terminus ejus (Liber Iosue 15, 47)
cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Hiericho et aquas ejus ab oriente solitudo quæ ascendit de Hiericho ad montana Bethel (Liber Iosue 16, 1)
et descendit ad occidentem juxta terminum Jeflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones ejus mari Magno (Liber Iosue 16, 3)
de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus ejus in mare Salsissimum hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas (Liber Iosue 16, 8)
filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)
descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quæ in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus ejus pergit ad mare (Liber Iosue 17, 9)
fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi ejus et Jeblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth (Liber Iosue 17, 11)
et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus ejus in Cariathbaal quæ vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Juda hæc est plaga contra mare et occidentem (Liber Iosue 18, 14)
et prætergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus ejus contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam (Liber Iosue 18, 19)