Znaleziono 4195 Wyniki dla: Ejus
Jair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos ejus quos appellavit Avothiair id est villas Jair (Liber Numeri 32, 41)
ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 33)
sumentes de fructibus ejus ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 25)
præter Chaleb filium Jepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis ejus quia secutus est Dominum (Liber Deuteronomii 1, 36)
Emim primi fuerunt habitatores ejus populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe (Liber Deuteronomii 2, 10)
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)
dixitque Dominus ad me ecce cœpi tradere tibi Seon et terram ejus incipe possidere eam (Liber Deuteronomii 2, 31)
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)
oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri (Liber Deuteronomii 4, 3)
locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum ejus audistis et formam penitus non vidistis (Liber Deuteronomii 4, 12)