Znaleziono 4195 Wyniki dla: Ejus
audite verbum Domini qui tremetis ad verbum ejus dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in lætitia vestra ipsi autem confundentur (Liber Isaiae 66, 5)
antequam parturiret peperit antequam veniret partus ejus peperit masculum (Liber Isaiae 66, 7)
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus (Liber Isaiae 66, 11)
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis (Liber Isaiae 66, 14)
quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigæ ejus reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis (Liber Isaiae 66, 15)
quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon regis Juda in tertiodecimo anno regni ejus (Liber Ieremiae 1, 2)
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis (Liber Ieremiae 1, 13)
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda (Liber Ieremiae 1, 15)
ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ (Liber Ieremiae 1, 18)
sanctus Israël Domino primitiæ frugum ejus omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 3)
et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum ejus et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem (Liber Ieremiae 2, 7)
obstupescite cæli super hoc et portæ ejus desolamini vehementer dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 12)