Mosaico decorativo

Znaleziono 1681 Wyniki dla: Ego

  • ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam (Liber II Samuelis 3, 39)

  • dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium (Liber II Samuelis 7, 2)

  • et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël (Liber II Samuelis 7, 8)

  • ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum (Liber II Samuelis 7, 14)

  • ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)

  • erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 2)

  • qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei (Liber II Samuelis 9, 8)

  • et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)

  • dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul (Liber II Samuelis 12, 7)

  • itaque hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus (Liber II Samuelis 12, 11)

  • tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israël et in conspectu solis (Liber II Samuelis 12, 12)

  • nunc autem quia mortuus est quare jejuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me (Liber II Samuelis 12, 23)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina