Znaleziono 1681 Wyniki dla: Ego
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Pater juste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
responderunt ei Jesum Nazarenum dicit eis Jesus ego sum stabat autem et Judas qui tradebat eum cum ipsis (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
respondit Jesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quæritis sinite hos abire (Evangelium secundum Ioannem 18, 8)
respondit ei Jesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Judæi conveniunt et in occulto locutus sum nihil (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quæ dixerim ego (Evangelium secundum Ioannem 18, 21)