Znaleziono 1781 Wyniki dla: Eam
vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas (Liber Deuteronomii 1, 21)
et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates (Liber Deuteronomii 1, 22)
præter Chaleb filium Jepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis ejus quia secutus est Dominum (Liber Deuteronomii 1, 36)
parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam (Liber Deuteronomii 1, 39)
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad prœlium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 19)
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitæ qui morantur in Ar donec veniamus ad Jordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 2, 29)
dixitque Dominus ad me ecce cœpi tradere tibi Seon et terram ejus incipe possidere eam (Liber Deuteronomii 2, 31)
præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)
et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terræ tuæ frumento tuo atque vindemiæ oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi (Liber Deuteronomii 7, 13)
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)
dimitte me ut conteram eum et deleam nomen ejus sub cælo et constituam te super gentem quæ hac major et fortior sit (Liber Deuteronomii 9, 14)