Znaleziono 1781 Wyniki dla: Eam
HE facti sunt hostes ejus in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt captivi ante faciem tribulantis (Lamentationes 1, 5)
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)
HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa retrorsum (Lamentationes 1, 8)
TETH sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus (Lamentationes 1, 9)
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos (Lamentationes 1, 17)
ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Lamentationes 3, 1)
BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea (Lamentationes 3, 4)
GIMEL circumædificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam (Lamentationes 3, 7)
GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam (Lamentationes 3, 8)
AIN oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ (Lamentationes 3, 51)
COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus (Lamentationes 3, 56)