Znaleziono 757 Wyniki dla: Dor
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus (Liber II Maccabaeorum 3, 31)
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (Liber II Maccabaeorum 3, 32)
cumque summus sacerdos exoraret idem juvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniæ sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait (Liber II Maccabaeorum 3, 37)
igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita se res habet (Liber II Maccabaeorum 3, 40)
Simon autem prædictus pecuniarum et patriæ delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc et ipse fuisset incentor malorum (Liber II Maccabaeorum 4, 1)
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum jactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum (Liber II Maccabaeorum 5, 3)
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)
ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes ejus effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur (Liber II Maccabaeorum 9, 9)
et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam (Liber II Maccabaeorum 12, 45)
si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus (Liber Proverbiorum 3, 24)