Znaleziono 635 Wyniki dla: Domum
hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)
Deus autem dixit mihi non ædificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis (Liber I Paralipomenon 28, 3)
sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)
dixitque mihi Salomon filius tuus ædificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem (Liber I Paralipomenon 28, 6)
nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii confortare et perfice (Liber I Paralipomenon 28, 10)
et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quæ paravi in ædem sanctam (Liber I Paralipomenon 29, 3)
decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)
misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit (Liber II Paralipomenon 2, 3)
sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)
quis ergo poterit prævalere ut ædificet ei dignam domum si cælum et cæli cælorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei ædificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo (Liber II Paralipomenon 2, 6)
et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israël qui fecit cælum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut ædificaret domum Domino et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 12)