Mosaico decorativo

Znaleziono 635 Wyniki dla: Domum

  • et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)

  • et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace (Liber I Regum 22, 17)

  • ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus (Liber II Regum 4, 32)

  • et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel (Liber II Regum 9, 7)

  • perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël (Liber II Regum 9, 8)

  • et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia (Liber II Regum 9, 9)

  • videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ (Liber II Regum 10, 10)

  • dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)

  • et sarta tecta faciebant et in his qui cædebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum (Liber II Regum 12, 12)

  • in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios (Liber II Regum 15, 29)

  • quæ cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini (Liber II Regum 19, 1)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina