Mosaico decorativo

Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in lætitia (Liber Deuteronomii 16, 15)

  • judices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut judicent populum justo judicio (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • juste quod justum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 16, 20)

  • nec facies tibi atque constitues statuam quæ odit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 16, 22)

  • cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)

  • si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 17, 8)

  • et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te (Liber Deuteronomii 17, 10)

  • cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)

  • eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)

  • cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini (Liber Deuteronomii 17, 16)

  • et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis (Liber Deuteronomii 18, 2)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina