Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus
principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino (Prophetia Osee 1, 2)
et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël (Prophetia Osee 1, 4)
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus (Prophetia Osee 2, 13)
et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali (Prophetia Osee 2, 16)
et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus (Prophetia Osee 2, 20)
et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam cælos et illi exaudient terram (Prophetia Osee 2, 21)
et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu (Prophetia Osee 2, 24)
et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum (Prophetia Osee 3, 1)
si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)
quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine (Prophetia Osee 4, 16)
hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Ægyptum convertentur (Prophetia Osee 8, 13)
et avolabunt quasi avis ex Ægypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus (Prophetia Osee 11, 11)