Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 34)
propterea hæc dicit Dominus Deus quia oblita es mei et projecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas (Prophetia Ezechielis 23, 35)
et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid judicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum (Prophetia Ezechielis 23, 36)
hæc enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam (Prophetia Ezechielis 23, 46)
et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 49)
et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam (Prophetia Ezechielis 24, 3)
propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum ollæ cujus rubigo in ea est et rubigo ejus non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors (Prophetia Ezechielis 24, 6)
propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum cujus ego grandem faciam pyram (Prophetia Ezechielis 24, 9)
ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te dicit Dominus (Prophetia Ezechielis 24, 14)
loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)
eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 24, 27)