Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus
vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Jechonias filius Joachim regis Juda anulus in manu dextera mea inde avellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
hæc dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda (Liber Ieremiae 22, 30)
væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 1)
ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum ejecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 2)
et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quæretur ex numero dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 4)
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen justum et regnabit rex et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 23, 5)
in diebus illius salvabitur Juda et Israël habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster (Liber Ieremiae 23, 6)
propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 23, 7)
sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc et habitabunt in terra sua (Liber Ieremiae 23, 8)
propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 11)
idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 12)
propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram (Liber Ieremiae 23, 15)