Znaleziono 4401 Wyniki dla: Dominus Deus
et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis faciesque ibi stare tecum (Liber Numeri 11, 16)
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est jam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur (Liber Numeri 11, 23)
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt (Liber Numeri 11, 25)
at ille quid inquit æmularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum (Liber Numeri 11, 29)
et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus (Liber Numeri 12, 2)
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent (Liber Numeri 12, 5)
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)
cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur (Liber Numeri 12, 14)
ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 13, 2)
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina (Liber Numeri 13, 4)
utinam mortui essemus in Ægypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Ægyptum (Liber Numeri 14, 3)