Mosaico decorativo

Znaleziono 4401 Wyniki dla: Dominus Deus

  • et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)

  • tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos (Actus Apostolorum 15, 12)

  • Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (Actus Apostolorum 15, 14)

  • ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc (Actus Apostolorum 15, 17)

  • ut autem visum vidit statim quæsivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis (Actus Apostolorum 16, 10)

  • et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)

  • Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)

  • et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17, 30)

  • dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (Actus Apostolorum 18, 9)

  • virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli (Actus Apostolorum 19, 11)

  • quos cum salutasset narrabat per singula quæ fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (Actus Apostolorum 21, 19)

  • et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina