Mosaico decorativo

Znaleziono 4401 Wyniki dla: Dominus Deus

  • Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? (Prophetia Danielis 3, 15)

  • Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)

  • Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula (Prophetia Danielis 3, 26)

  • et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)

  • Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tutæ sanctum et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. (Prophetia Danielis 3, 52)

  • Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare (Prophetia Danielis 3, 99)

  • O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Et hæc est interpretatio sermonis. MANE numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. (Prophetia Danielis 5, 26)

  • Tunc rex præcepit et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)

  • appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? (Prophetia Danielis 6, 20)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina