Znaleziono 4401 Wyniki dla: Dominus Deus
apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriæ benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur (Liber Genesis 35, 11)
ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret (Liber Genesis 38, 10)
fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui (Liber Genesis 39, 2)
benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam (Liber Genesis 39, 5)
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua (Liber Genesis 39, 8)
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde (Liber Genesis 39, 19)
fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris (Liber Genesis 39, 21)
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39, 23)
respondit Joseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni (Liber Genesis 41, 16)
respondit Joseph somnium regis unum est quæ facturus est Deus ostendit Pharaoni (Liber Genesis 41, 25)