Znaleziono 6118 Wyniki dla: Dominus Deus Israel
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium (Epistula ad Galatas 4, 1)
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege (Epistula ad Galatas 4, 4)
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Epistula ad Galatas 4, 6)
nolite errare Deus non inridetur (Epistula ad Galatas 6, 7)
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israël Dei (Epistula ad Galatas 6, 16)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)
ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
unus Dominus una fides unum baptisma (Epistula ad Ephesios 4, 5)
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis (Epistula ad Ephesios 4, 6)