Mosaico decorativo

Znaleziono 6118 Wyniki dla: Dominus Deus Israel

  • Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)

  • et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17, 30)

  • dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (Actus Apostolorum 18, 9)

  • virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli (Actus Apostolorum 19, 11)

  • quos cum salutasset narrabat per singula quæ fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (Actus Apostolorum 21, 19)

  • et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)

  • at ille dixit Deus patrum nostrorum præordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus et videres Justum et audires vocem ex ore ejus (Actus Apostolorum 22, 14)

  • tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti (Actus Apostolorum 23, 3)

  • sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)

  • quid incredibile judicatur apud vos si Deus mortuos suscitat (Actus Apostolorum 26, 8)

  • ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)

  • dicens ne timeas Paule Cæsari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum (Actus Apostolorum 27, 24)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina