Znaleziono 734 Wyniki dla: Dominum
tu autem lætaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum (Liber Thobis 13, 17)
anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam (Liber Thobis 13, 19)
et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum (Liber Iudith 4, 8)
ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 15)
illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum (Liber Iudith 6, 9)
cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt (Liber Iudith 6, 14)
et erat hæc in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum (Liber Iudith 8, 8)
et qui estis vos qui temptatis Dominum (Liber Iudith 8, 11)
illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt (Liber Iudith 8, 24)
nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum (Liber Iudith 8, 29)
vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)
quibus abscedentibus Judith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens (Liber Iudith 9, 1)