Znaleziono 839 Wyniki dla: Dominum Expositionem Manuum
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellæ illius sapientia et præclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quærens ut mihi illam adsumerem (Liber Sapientiae 8, 18)
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum (Liber Sapientiae 11, 14)
si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt (Liber Sapientiae 13, 9)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum (Liber Sapientiae 15, 15)
timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suæ benedicetur (Liber Ecclesiasticus 1, 13)
radix sapientiæ est timere Dominum rami enim illius longevi (Liber Ecclesiasticus 1, 25)
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia (Liber Ecclesiasticus 1, 40)
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius (Liber Ecclesiasticus 2, 18)
qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius (Liber Ecclesiasticus 2, 19)