Znaleziono 1901 Wyniki dla: Domini Dei
abominatio Domini cogitationes malæ et purus sermo pulcherrimus (Liber Proverbiorum 15, 26)
timor Domini disciplina sapientiæ et gloriam præcedit humilitas (Liber Proverbiorum 15, 33)
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens (Liber Proverbiorum 16, 5)
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo (Liber Proverbiorum 16, 6)
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus ejus (Liber Proverbiorum 16, 9)
pondus et statera judicia Domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi (Liber Proverbiorum 16, 11)
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit justus et exaltabitur (Liber Proverbiorum 18, 10)
multæ cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit (Liber Proverbiorum 19, 21)
timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi (Liber Proverbiorum 19, 23)
lucerna Domini spiraculum hominis quæ investigat omnia secreta ventris (Liber Proverbiorum 20, 27)
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud (Liber Proverbiorum 21, 1)
finis modestiæ timor Domini divitiæ et gloria et vita (Liber Proverbiorum 22, 4)