Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
eratis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quæ sit voluntas Domini (Epistula ad Ephesios 5, 17)
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Epistula ad Ephesios 5, 19)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri (Epistula ad Ephesios 5, 20)
mulieres viris suis subditæ sint sicut Domino (Epistula ad Ephesios 5, 22)
filii obœdite parentibus vestris in Domino hoc enim est justum (Epistula ad Ephesios 6, 1)
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Epistula ad Ephesios 6, 4)
servi obœdite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo (Epistula ad Ephesios 6, 5)
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus (Epistula ad Ephesios 6, 7)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber (Epistula ad Ephesios 6, 8)
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis et personarum acceptio non est apud eum (Epistula ad Ephesios 6, 9)
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 6, 10)