Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per synagogas eos qui credebant in te (Actus Apostolorum 22, 19)
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam (Actus Apostolorum 25, 26)
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)
prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (Actus Apostolorum 28, 31)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Epistula ad Romanos 1, 4)
omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Romanos 1, 7)
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum (Epistula ad Romanos 4, 8)
sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis (Epistula ad Romanos 4, 24)
justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 1)
non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus (Epistula ad Romanos 5, 11)
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)