Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
iterum audistis quia dictum est antiquis non pejerabis reddes autem Domino juramenta tua (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine dæmonia ejecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina ejus magna (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
et dicens Domine puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur (Evangelium secundum Matthaeum 8, 6)
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)