Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
Benedicat Israël Dominum laudet et superexaltet eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 83)
Benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 84)
Benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 85)
Benedicite spiritus, et animæ iustorum Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 86)
Benedicite sancti, et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 87)
Benedicite Anania, Azaria, Misaël Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)
Confitemini Domino, quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 89)
Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 90)
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo (Prophetia Danielis 4, 1)
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. (Prophetia Danielis 4, 14)
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)