Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus (Prophetia Ezechielis 37, 13)
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 37, 15)
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)
loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 28)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 38, 1)
et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal (Prophetia Ezechielis 38, 3)
Gomer et universa agmina ejus domus Thogorma latera aquilonis et totum robur ejus populique multi tecum (Prophetia Ezechielis 38, 6)
hæc dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam (Prophetia Ezechielis 38, 10)
propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog hæc dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israël confidenter scies (Prophetia Ezechielis 38, 14)