Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite (Prophetia Ezechielis 18, 32)
et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium et exaltata est statura ejus inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum (Prophetia Ezechielis 19, 11)
et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum (Prophetia Ezechielis 19, 14)
et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum et sederunt coram me (Prophetia Ezechielis 20, 1)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 20, 2)
fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 3)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus in die qua elegi Israël et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob et apparui eis in terra Ægypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 5)
et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Ægypti nolite pollui ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 7)
insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (Prophetia Ezechielis 20, 12)
et inritaverunt me domus Israël in deserto in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea projecerunt quæ faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos (Prophetia Ezechielis 20, 13)
ego Dominus Deus vester in præceptis meis ambulate et judicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)
et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 20)