Mosaico decorativo

Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom

  • vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)

  • succiderunt saltum ejus ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus (Liber Ieremiae 46, 23)

  • dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo (Liber Ieremiae 46, 25)

  • et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)

  • et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (Liber Ieremiae 47, 1)

  • hæc dicit Dominus ecce aquæ ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus clamabunt homines et ululabit omnis habitator terræ (Liber Ieremiae 47, 2)

  • pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ (Liber Ieremiae 47, 4)

  • o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile (Liber Ieremiae 47, 6)

  • quomodo quiescet cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas ejus regiones ibique condixerit illi (Liber Ieremiae 47, 7)

  • ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël væ super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit (Liber Ieremiae 48, 1)

  • et veniet prædo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus (Liber Ieremiae 48, 8)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina