Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)
et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 21)
quia sicut cæli novi et terra nova quæ ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Liber Isaiae 66, 22)
et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 23)
quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon regis Juda in tertiodecimo anno regni ejus (Liber Ieremiae 1, 2)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 1, 4)
et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum (Liber Ieremiae 1, 6)
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris (Liber Ieremiae 1, 7)
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus (Liber Ieremiae 1, 8)
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo (Liber Ieremiae 1, 9)
et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video (Liber Ieremiae 1, 11)
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud (Liber Ieremiae 1, 12)