Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24, 3)
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)
misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)
adsumensque volumen fœderis legit audiente populo qui dixerunt omnia quæ locutus est Dominus faciemus et erimus obœdientes (Liber Exodus 24, 7)
ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24, 8)
dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24, 12)
et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24, 16)
erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 25, 1)
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël (Liber Exodus 27, 21)
et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (Liber Exodus 28, 12)
portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in æternum (Liber Exodus 28, 29)