Mosaico decorativo

Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom

  • dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multæ enim misericordiæ ejus sunt quam in manu hominis (Liber II Samuelis 24, 14)

  • inmisitque Dominus pestilentiam in Israël de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum (Liber II Samuelis 24, 15)

  • cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 16)

  • dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei (Liber II Samuelis 24, 17)

  • venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 18)

  • et ascendit David juxta sermonem Gad quem præceperat ei Dominus (Liber II Samuelis 24, 19)

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)

  • et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et juga boum in usum lignorum (Liber II Samuelis 24, 22)

  • omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum (Liber II Samuelis 24, 23)

  • cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)

  • et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)

  • dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem (Liber I Regum 1, 2)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina