Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)
nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2, 3)
Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit (Liber I Samuelis 2, 6)
Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat (Liber I Samuelis 2, 7)
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat Domini enim sunt cardines terræ et posuit super eos orbem (Liber I Samuelis 2, 8)
Dominum formidabunt adversarii ejus super ipsos in cælis tonabit Dominus judicabit fines terræ et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui (Liber I Samuelis 2, 10)
et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis (Liber I Samuelis 2, 11)
porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (Liber I Samuelis 2, 12)
erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini (Liber I Samuelis 2, 17)
Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo (Liber I Samuelis 2, 18)
et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (Liber I Samuelis 2, 20)
visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum (Liber I Samuelis 2, 21)