Mosaico decorativo

Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom

  • quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram (Liber Deuteronomii 7, 6)

  • non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis junctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores (Liber Deuteronomii 7, 7)

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Ægypti (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Ægypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis (Liber Deuteronomii 7, 15)

  • devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui (Liber Deuteronomii 7, 16)

  • noli metuere sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Ægyptiis (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur (Liber Deuteronomii 7, 23)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina