Znaleziono 424 Wyniki dla: Dixitque
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)
dixitque Abner ad Joab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Joab surgant (Liber II Samuelis 2, 14)
dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)
fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner (Liber II Samuelis 3, 7)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)
dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est (Liber II Samuelis 7, 3)
et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Jonathan debilis pedibus (Liber II Samuelis 9, 3)
cum autem venisset Mifiboseth filius Jonathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 6)
dixitque Siba ad regem sicut jussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis (Liber II Samuelis 9, 11)
dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)
et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)
