Znaleziono 1359 Wyniki dla: Dixit
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
quæ cum exisset dixit matri suæ quid petam et illa dixit caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio (Evangelium secundum Marcum 9, 28)