Mosaico decorativo

Znaleziono 1359 Wyniki dla: Dixit

  • Et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? (Prophetia Danielis 8, 13)

  • Et dixit ei Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium. (Prophetia Danielis 8, 14)

  • Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. (Prophetia Danielis 13, 17)

  • Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)

  • Et conversus omnis populus ad eum, dixit Quis est iste sermo, quem tu locutus es? (Prophetia Danielis 13, 47)

  • Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. (Prophetia Danielis 13, 51)

  • Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius (Prophetia Danielis 13, 52)

  • Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum (Prophetia Danielis 13, 56)

  • Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina