Znaleziono 645 Wyniki dla: Division Terræ
si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus (Liber Psalmorum 49, 12)
in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Jacob finium terræ diapsalma (Liber Psalmorum 58, 14)
a finibus terræ ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me (Liber Psalmorum 60, 3)
ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam introibunt in inferiora terræ (Liber Psalmorum 62, 10)
mirabile in æquitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terræ et in mari longe (Liber Psalmorum 64, 6)
benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terræ (Liber Psalmorum 66, 8)
regna terræ cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo (Liber Psalmorum 67, 33)
quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terræ iterum reduxisti me (Liber Psalmorum 70, 20)
erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fænum terræ (Liber Psalmorum 71, 16)
sit nomen ejus benedictum in sæcula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terræ omnes gentes beatificabunt eum (Liber Psalmorum 71, 17)
Deus autem rex noster ante sæculum operatus est salutes in medio terræ (Liber Psalmorum 73, 12)
tu fecisti omnes terminos terræ æstatem et ver tu plasmasti ea (Liber Psalmorum 73, 17)