Znaleziono 891 Wyniki dla: Dio
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis (Evangelium secundum Marcum 9, 35)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem (Evangelium secundum Lucam 2, 46)
nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
et ait Herodes Johannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quærebat videre eum (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant (Evangelium secundum Lucam 11, 33)