Mosaico decorativo

Znaleziono 2397 Wyniki dla: Dies Domini

  • venit autem nuntius ad Joab quod Joab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Joab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris (Liber I Regum 2, 28)

  • nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare misitque Salomon Banajam filium Jojadæ dicens vade interfice eum (Liber I Regum 2, 29)

  • venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi (Liber I Regum 2, 30)

  • quare ergo non custodisti jusiurandum Domini et præceptum quod præceperam tibi (Liber I Regum 2, 43)

  • confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)

  • et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)

  • et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)

  • si autem ambulaveris in viis meis et custodieris præcepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos (Liber I Regum 3, 14)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ (Liber I Regum 4, 22)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse ædificabit domum nomini meo (Liber I Regum 5, 5)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina