Znaleziono 520 Wyniki dla: Diebus
et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 10, 47)
in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos (Liber I Maccabaeorum 11, 65)
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit (Liber I Maccabaeorum 13, 43)
et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis et quæsivit bona genti suæ et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem (Liber II Maccabaeorum 2, 12)
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per æra equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas (Liber II Maccabaeorum 5, 2)
et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant (Liber II Maccabaeorum 10, 6)