Znaleziono 1265 Wyniki dla: Dia
et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas (Liber I Maccabaeorum 13, 46)
anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 14, 1)
et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam (Liber I Maccabaeorum 14, 3)
tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suæ et dedit eis stipendia (Liber I Maccabaeorum 14, 32)
et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quæ fabricata sunt et præsidia quæ struxisti quæ tenes maneant tibi (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita se res habet (Liber II Maccabaeorum 3, 40)
provisoremque civitatis ac defensorem gentis suæ et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere (Liber II Maccabaeorum 4, 2)
sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent (Liber II Maccabaeorum 4, 3)