Znaleziono 1892 Wyniki dla: Deus

  • quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia (Epistula I Ioannis 3, 20)

  • qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos (Epistula I Ioannis 4, 19)

  • qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quæ oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni (Apocalypsis Ioannis 1, 1)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina