Mosaico decorativo

Znaleziono 2378 Wyniki dla: Deus Verbum

  • Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)

  • hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri (Actus Apostolorum 10, 40)

  • adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum (Actus Apostolorum 10, 44)

  • audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei (Actus Apostolorum 11, 1)

  • respondit autem vox secundo de cælo quæ Deus mundavit tu ne commune dixeris (Actus Apostolorum 11, 9)

  • si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)

  • his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit (Actus Apostolorum 11, 18)

  • et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Fœnicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Judæis (Actus Apostolorum 11, 19)

  • verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur (Actus Apostolorum 12, 24)

  • et cum venissent Salamina prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum habebant autem et Johannem in ministerio (Actus Apostolorum 13, 5)

  • qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei (Actus Apostolorum 13, 7)

  • Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea (Actus Apostolorum 13, 17)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina