Znaleziono 1955 Wyniki dla: Deus Nobiscum Est
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere (Liber Numeri 14, 9)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus (Liber Numeri 15, 41)
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei (Liber Numeri 16, 9)
qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universæ carnis num uno peccante contra omnes tua ira desæviet (Liber Numeri 16, 22)
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)
reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum (Liber Numeri 22, 14)
venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias (Liber Numeri 22, 20)
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)
cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper (Liber Numeri 23, 4)