Mosaico decorativo

Znaleziono 3943 Wyniki dla: Deus Israel

  • et dixit ad me fili hominis ossa hæc universa domus Israël est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus (Prophetia Ezechielis 37, 11)

  • propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)

  • et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)

  • et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)

  • et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna (Prophetia Ezechielis 37, 22)

  • neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus (Prophetia Ezechielis 37, 27)

  • et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 28)

  • et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal (Prophetia Ezechielis 38, 3)

  • post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israël qui fuerunt deserti jugiter hæc de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi (Prophetia Ezechielis 38, 8)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina