Znaleziono 1904 Wyniki dla: Deus Ducibus
ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus (Liber Psalmorum 67, 19)
benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma (Liber Psalmorum 67, 20)
Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis (Liber Psalmorum 67, 21)
verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis (Liber Psalmorum 67, 22)
viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto (Liber Psalmorum 67, 25)
manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis (Liber Psalmorum 67, 29)
mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus (Liber Psalmorum 67, 36)
salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam (Liber Psalmorum 68, 2)
Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita (Liber Psalmorum 68, 6)
non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quærunt te Deus Israël (Liber Psalmorum 68, 7)
ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiæ tuæ exaudi me in veritate salutis tuæ (Liber Psalmorum 68, 14)
ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me (Liber Psalmorum 68, 30)